monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 136, 2
Quae sunt ergo flumina Babylonis, et quid est nostrum sedere et flere in recordatione Sion? Si enim cives inde sumus, non tantum hoc cantamus, sed et agimus. Si cives sumus de Ierusalem, id est de Sion, et in ista vita, in ista confusione saeculi huius, in ista Babylonia non cives habitamus, sed captivi detinemur; oportet ut non tantum ista decantemus, sed et faciamus affectu cordis pio, religioso desiderio aeternae civitatis. Habet et haec civitas quae Babylonia dicitur, amatores suos consulentes paci temporali, et nihil ultra sperantes, totumque gaudium suum ibi figentes, ibi finientes, et videmus eos pro republica terrena plurimum laborare: sed et in ea quicumque fideliter versantur, si non ibi appetant superbiam et perituram elationem odiosamque iactantiam; sed veram fidem exhibeant, quam possunt, quamdiu possunt, quibus possunt, ad quantum vident terrena, et ad quantum intelligunt speciem civitatis; non eos sinit Deus perire in Babylonia: praedestinavit enim eos cives Ierusalem. Intelligit captivitatem eorum Deus, et ostendit illis aliam civitatem, cui vere debeant suspirare, pro qua debeant cuncta conari, ad quam capessendam debeant cives suos secum peregrinos, quantum valuerint, adhortari. Propterea dicit Dominus Iesus Christus, Qui in modico fidelis est, et in magno fidelis est: et rursum dicit, Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis ?